

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 10: Versus 42
Porro unum est.Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum.Maria optimam.Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariae, quae quare sit optima, subinfertur.